SACRO SANCTUS Magistratus

SACRO SANCTUS Magistratus
SACRO SANCTUS Magistratus
dictus est, quem vel vi vel verbis violare, capitale esset, et scelus inexpiabile; qulis Trbunatus Plebsi erat apuid Romanos, teste Donysô l. 6. Cum enim plebs, quae in montem Urbi vicinum, qui postmodum Sacer dictus est, secesserat, a Patribus per Legatos lautis conditionibus oblatis revocata esset; plebeii interim metuerent, ne sulutô coetu vel promissis non staretur, vel alioqui comprehensi raperentur ad supplicium, securitatis suar causâ, porestatem illam postulârunt et adepti sunt, ut ipsi sibi e suo corpore, contra patriciorum potentiam ac vim, creare peculiarem Magistratum possent, a quo auxiliii latio adversus Consules esset: utque hic Magistratus Sacrosanctus esset: Quem proin qui violâsset, Homo sacer, i. e. omnibus diris devotus, dicebatur, impune a quovis a medio tollendus, Quoniam illius anima, Diris devota. amplius humani commercii non esset, Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 14. Vide quoque Festum, qui Sacrum hominem appelatum ait eum, quem Populus ob maleficium iudicâsset, quemque immolari fas non esset: quii vero eum occidisset, parricidii non damnaretur; unde in XII. Tabb. Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto, etc. inprimis vero Liv. l. 3. c. 55. Sed et Aediles Sacrosanctos Cato vocat, et Sacrosancta Vacatio occurrit, apud eundem l. 27. c. 38. Colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vocationem dicebantur habere, dare milites cogebant. Sic autem ea dicitur, teste Marc. Donato, in notis quod iureiurando ea firmata esset, ita ut inviti dare milites cogi non possent: ex Festo eodem, cui Sacrosanctum dicitur illud, quod iureiurando interposito institutum est, ut, si quis violâsset, morte poenas penderet; vel quod sine inexpiabili scelere violare nemini prorsus liceret. Vide et infra Sancire.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”